monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 11
Ad quod archiepiscopus respondit se paratum esse consuetudines observare pro pace eius et gratia, et facere quidquid posset ad voluntatem eius, salvo honore Dei et ordine suo. Clerici vero regis, qui ei assistebant, et ut credebatur, timebant ne pax Ecclesiae reformaretur, quoties audiebant pactis adiici Dei honorem vel ordinem salvum fore, dicebant sophismata subesse verbis, nec recipi praeter absolutam promissionem aliquid oportere. Ait itaque rex: 'Haec verba nunquam recipiam, ne videatur quidem archiepiscopus honorem Dei servare velle, et non ego qui eum magis servari desidero.